The Te Deum Printed So As To Show Its Structure





[Transcriber's note: In the original book, each of the following 13

items was printed on a single line. In this e-book, they have been

split at a logical point, usually a colon (:).]



1. TE Deum[1] laudamus, TE Dominum confitemur:

TE Aeternum Patrem[1] omnis terra veneratur.



2. TIBI omnes angeli, TIBI caeli et universae potestates:

TIBI Cherubim et Seraphim[2] incessabili voce proclamant.



3. SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH[2]:

PLENI SUNT CAELI ET TERRA MAJESTATIS GLORIAE TUAE[2].



4. TE gloriosus Apostolorum chorus, TE Prophetarum laudabilis numerus:

TE Martyrum candidatus laudat exercitus.



5. TE per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia:

Patrem immensae majestatis.

Venerandum tuum verum et unicum Filium.

Sanctum quoque Paracletum Spiritum.



6. TU Rex gloriae, Christe: TU Patris sempiternus es Filius.



7. TU ad liberandum suscepturus hominem non horruisti Virginis uterum:

TU devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum.



8. TU ad dexteram Dei sede(n)s in gloria Patris:

Judex crederis esse venturus.



9. TE ergo quaesumus famulis tuis subveni quos pretioso

sanguine redemisti:

Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari.



10. Salvum fac populum tuum Domine et benedic haereditati tuae[3]:

et rege eos et extolle illos usque in aeternum[3].



11. PER SINGULOS DIES BENEDICIMUS TE[4]:

ET LAUDAMUS NOMEN TUUM IN SAECULUM ET SAECULUM SAECULI[4].



12. Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire:

miserere nostri Domine, miserere nostri[5].



13. Fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum

speravimus in TE[6]:

in TE Domine speravi, non confundar in aeternum[7].





[1] Isaiah ix. 6.

[2] Isaiah vi. 3, cf. Rev. iv. 8.

[3] Psalm xxviii. 9.

[4] Psalm cxlv. 2.

[5] Psalm cxxiii. 3.

[6] Psalm xxxiii. 22.

[7] Psalm xxxi. 1 and lxxi. 1.



Note. Some readers will at first sight be afraid of the Latin form

of the Te Deum. It is however so important to the clear understanding

of this beautiful Hymn that we hope they will piece together the

English words and their Latin equivalents.



The task will not be really difficult, for most of the words are almost

English already.



It will not surprise them to find that Tu is Thou, and Te Thee,

that Tibi is To Thee, and Dominum Lord, and so on. We think that

most of the words will be understood by any one who is familiar with

the English.



Aculeo, in line 7, means sting, and crederis esse venturus means

Thou-art-believed to-be about-to-come.





The Service Of Prayer Three Celebrated Sacramentaries facebooktwittergoogle_plusredditpinterestlinkedinmail

Feedback